# In C. Verrem 2.5.78

Cicero, In C. Verrem, Actio 2, Book 5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/in-c-verrem/2.5.78

et nunc cuiquam credo esse dubium quin tu id commissurus non fueris,—praesertim cum statuisses, ut ais, tibi causam esse dicendam,—ut ille archipirata non potius securi feriretur quam, quod erat ante oculos positum, tuo periculo viveret! si enim esset mortuus, tu, qui crimen ais te metuisse, quaero, cui probares? cum constaret istum Syracusis nullo visum esse archipiratam, ab omnibus desideratum, cum dubitaret nemo quin abs te pecunia liberatus esset, cum vulgo loquerentur suppositum in eius locum quem pro illo probare velles, cum tu te fassus esses id crimen tanto ante metuisse: si eum diceres esse mortuum, quis te audiret?

---

Cicero, In C. Verrem, ed. William Peterson. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi005/phi0474.phi005.perseus-lat2.xml.
