Latin · ~2 min
Actio 2, Book 5
Cicero, In C. Verrem 2.5.79
Not analysed yet
nunc cum vivum nescio quem istum producis, tamen te derideri vides. quid? si aufugisset, si vincla rupisset ita ut Nico, ille nobilissimus pirata, fecit, quem P. Servilius qua felicitate ceperat eadem recuperavit, quid diceres? verum hoc erat: si ille semel verus pirata securi percussus esset, pecuniam illam non haberes; si hic falsus esset mortuus aut profugisset, non esset difficile alium in suppositi locum supponere. plura dixi quam volui de illo archipirata, et tamen ea quae certissima sunt huius criminis argumenta praetermisi. volo enim esse totum mihi crimen hoc integrum: est certus locus, certa lex, certum tribunal quo hoc reservetur.