# In C. Verrem 2.5.82

Cicero, In C. Verrem, Actio 2, Book 5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/in-c-verrem/2.5.82

erat nice, facie eximia, ut praedicatur, uxor Cleomeni Syracusani. hanc vir amabat, verum tamen huius libidini adversari nec poterat nec audebat, et simul ab isto donis beneficiisque multis devinciebatur. illo autem tempore iste, tametsi ea est hominis impudentia quam nostis, ipse tamen cum vir esset Syracusis, uxorem eius parum poterat animo soluto ac libero tot in acta dies secum habere. itaque excogitat rem singularem; navis quibus legatus praefuerat Cleomeni tradit, classi populi Romani Cleomenem Syracusanum praeesse iubet atque imperare. hoc eo facit ut ille non solum abesset a domo dum navigaret, sed etiam libenter cum magno honore beneficioque abesset, ipse autem remoto atque ablegato viro non liberius quam antea—quis enim umquam istius libidini obstitit?—sed paulo solutiore animo tamen secum illam haberet, si non tamquam virum sed tamquam aemulum removisset.

---

Cicero, In C. Verrem, ed. William Peterson. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi005/phi0474.phi005.perseus-lat2.xml.
