Latin
Actio 2, Book 5
Cicero, In C. Verrem 2.5.92
Not analysed yet
O tempus miserum atque acerbum provinciae Siciliae! casum illum multis innocentibus calamitosum atque funestum! o istius nequitiam ac turpitudinem singularem! Vna atque eadem nox erat qua praetor amoris turpissimi flamma, classis populi Romani praedonum incendio conflagrabat. adfertur nocte intempesta gravis huiusce mali nuntius Syracusas; curritur ad praetorium, quo istum ex illo praeclaro convivio reduxerant paulo ante mulieres cum cantu atque symphonia. Cleomenes, quamquam nox erat, tamen in publico esse non audet; includit se domi; neque aderat uxor, quae consolari hominem in malis posset.