Latin · ~3 min
Speech 1
Cicero, In Catilinam 1.15
Not analysed yet
potestne tibi haec lux, Catilina, aut huius caeli spiritus esse iucundus, cum scias esse horum neminem qui nesciat te pridie Kalendas Ianuarias Lepido et Tullo consulibus stetisse in comitio cum telo, manum consulum et principum civitatis interficiendorum causa paravisse, sceleri ac furori tuo non mentem aliquam aut timorem tuum sed Fortunam populi Romani obstitisse? ac iam illa omitto —neque enim sunt aut obscura aut non multa commissa postea —quotiens tu me designatum, quotiens vero consulem interficere conatus es! quot ego tuas petitiones ita coniectas ut vitari posse non viderentur parva quadam declinatione et, ut aiunt, corpore effugi! nihil agis, nihil adsequeris, neque tamen conari ac velle desistis.