Latin · ~3 min
Speech 1
Cicero, In Catilinam 1.19
Not analysed yet
haec si tecum, ut dixi, patria loquatur, nonne impetrare debeat, etiam si vim adhibere non possit? quid, quod tu te in custodiam dedisti, quod vitandae suspicionis causa ad M’. Lepidum te habitare velle dixisti? A quo non receptus etiam ad me venire ausus es, atque ut domi meae te adservarem rogasti. cum a me quoque id responsum tulisses, me nullo modo posse isdem parietibus tuto esse tecum, quia magno in periculo essem quod isdem moenibus contineremur, ad Q. Metellum praetorem venisti. A quo repudiatus ad sodalem tuum, virum optimum, M. Metellum demigrasti, quem tu videlicet et ad custodiendum te diligentissimum et ad suspicandum sagacissimum et ad vindicandum fortissimum fore putasti. sed quam longe videtur a carcere atque a vinculis abesse debere qui se ipse iam dignum custodia iudicarit?