Latin · ~2 min
Speech 3
Cicero, In Catilinam 3.12
Not analysed yet
Volturcius vero subito litteras proferri atque aperiri iubet quas sibi a Lentulo ad Catilinam datas esse dicebat. atque ibi vehementissime perturbatus Lentulus tamen et signum et manum suam cognovit. erant autem sine nomine, sed ita: quis sim scies ex eo quem ad te misi. cura ut vir sis et cogita quem in locum sis progressus. vide ecquid tibi iam sit necesse et cura ut omnium tibi auxilia adiungas, etiam infimorum. Gabinius deinde introductus, cum primo impudenter respondere coepisset, ad extremum nihil ex eis quae Galli insimulabant negavit.