Latin · ~3 min
Speech 3
Cicero, In Catilinam 3.6
Not analysed yet
interim tertia fere vigilia exacta, cum iam pontem Mulvium magno comitatu legati Allobroges ingredi inciperent unaque Volturcius, fit in eos impetus; ducuntur et ab illis gladii et a nostris. res praetoribus erat nota solis, ignorabatur a ceteris. tum interventu Pomptini atque Flacci pugna quae erat commissa sedatur. Litterae quaecumque erant in eo comitatu integris signis praetoribus traduntur; ipsi comprehensi ad me, cum iam dilucesceret, deducuntur. atque horum omnium scelerum improbissimum machinatorem, Cimbrum Gabinium, statim ad me nihil dum suspicantem vocavi; deinde item arcessitus est L. Statilius et post eum Cethegus; tardissime autem Lentulus venit, credo quod in litteris dandis praeter consuetudinem proxima nocte vigilarat.