Latin
Speech 4
Cicero, In Catilinam 4.16
Not analysed yet
omnis ingenuorum adest multitudo, etiam tenuissimorum. quis est enim cui non haec templa, aspectus urbis, possessio libertatis, lux denique haec ipsa et commune patriae solum cum sit carum tum vero dulce atque iucundum? operae pretium est, patres conscripti, libertinorum hominum studia cognoscere qui, sua virtute fortunam huius civitatis consecuti, vere hanc suam patriam esse iudicant quam quidam hic nati, et summo nati loco, non patriam suam sed urbem hostium esse iudicaverunt. sed quid ego hosce ordines atque homines commemoro quos privatae fortunae, quos communis res publica, quos denique libertas ea quae dulcissima est ad salutem patriae defendendam excitavit? servus est nemo, qui modo tolerabili condicione sit servitutis, qui non audaciam civium perhorrescat, qui non haec stare cupiat, qui non quantum audet et quantum potest conferat ad salutem voluntatis.