Latin · ~4 min
Speech 4
Cicero, In Catilinam 4.7
Not analysed yet
video duas adhuc esse sententias, unam D. Silani qui censet eos qui haec delere conati sunt morte esse multandos, alteram C. Caesaris qui mortis poenam removet, ceterorum suppliciorum omnis acerbitates amplectitur. Vterque et pro sua dignitate et pro rerum magnitudine in summa severitate versatur. alter eos qui nos omnis, qui populum Romanum vita privare conati sunt, qui delere imperium, qui populi Romani nomen exstinguere, punctum temporis frui vita et hoc communi spiritu non putat oportere atque hoc genus poenae saepe in improbos civis in hac re publica esse usurpatum recordatur. alter intellegit mortem a dis immortalibus non esse supplici causa constitutam, sed aut necessitatem naturae aut laborum ac miseriarum quietem. itaque eam sapientes numquam inviti, fortes saepe etiam libenter oppetiverunt. vincula vero et ea sempiterna certe ad singularem poenam nefarii sceleris inventa sunt. municipiis dispertiri iubet. habere videtur ista res iniquitatem, si imperare velis, difficultatem, si rogare.