Latin · ~2 min
Speech 4
Cicero, In Catilinam 4.9
Not analysed yet
nunc, patres conscripti, ego mea video quid intersit. si eritis secuti sententiam C. Caesaris, quoniam hanc is in re publica viam quae popularis habetur secutus est, fortasse minus erunt hoc auctore et cognitore huiusce sententiae mihi populares impetus pertimescendi; sin illam alteram, nescio an amplius mihi negoti contrahatur. sed tamen meorum periculorum rationes utilitas rei publicae vincat. habemus enim a Caesare, sicut ipsius dignitas et maiorum eius amplitudo postulabat, sententiam tamquam obsidem perpetuae in rem publicam voluntatis. intellectum est quid interesset inter levitatem contionatorum et animum vere popularem saluti populi consulentem.