Latin · ~2 min
12
Cicero, In L. Calpurnium Pisonem 12
Not analysed yet
mihi vero ipsi coram genero meo, propinquo tuo quae dicere ausus es? egere sordidissime Gabinium, sine provincia stare non posse, spem habere a tribuno pl. ,si sua consilia cum illo coniunxisset, a senatu quidem desperasse; huius te cupiditati obsequi, sicuti ego fecissem in conlega meo; nihil esse quod praesidium consulum implorarem; sibi quemque consulere oportere. atque haec dicere vix audeo; vereor ne qui sit qui istius insignem nequitiam frontis involutam integumentis nondum cernat; dicam tamen. ipse certe agnoscet et cum aliquo dolore flagitiorum suorum recordabitur.