Latin · ~1 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi057.perseus-lat1, Book 10, Letter 10
Cicero, Letters to Atticus 10.10.1
Not analysed yet
me caecum qui haec ante non viderim! misi ad te epistulam Antoni. ei cum ego saepissime scripsissem nihil me contra Caesaris rationes cogitare, meminisse me generi mei, meminisse amicitiae, potuisse, si aliter sentirem, esse cum Pompeio, me autem, quia cum lictoribus invitus cursarem, abesse velle nec id ipsum certum etiam nunc habere, vide quam ad haec παραινετικῶσ: