Latin
urn:cts:latinLit:phi0474.phi057.perseus-lat1, Book 10, Letter 12A
Cicero, Letters to Atticus 10.12A.1
Not analysed yet
sine dubio errasse nos confitendum est. at semel, at una in re. immo omnia quo diligentius cogitata eo facta sunt imprudentius. ἀλλὰ τὰ μὲν προτετύχθαι ἐάσομεν ἀχνύμενοί περ. in reliquis modo ne ruamus. iubes de profectione me providere. quid provideam? ita patent omnia quae accidere possunt ut, ea si vitem, sedendum sit cum dedecore et dolore, si neglegam, periculum sit ne in manus incidam perditorum. sed vide quantis in miseriis simus. optandum interdum videtur ut aliquam accipiamus ab istis quamvis acerbam iniuriam, ut tyranno in odio fuisse videamur.