Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi057.perseus-lat1, Book 10, Letter 13
Cicero, Letters to Atticus 10.13.2
Not analysed yet
ab Axio accepi litteras. de Tirone gratum. Vettienum diligo. Vestorio reddidi. Servius pr. Nonas Maias Menturnis mansisse dicitur, hodie in Liternino mansurus apud C. Marcellum. cras igitur nos mature videbit mihique dabit argumentum ad te epistulae. iam enim non reperio quod tibi scribam. illud admiror quod Antonius ad me ne nuntium quidem, cum praesertim me valde observarit. videlicet aliquid atrocius de me imperatum est. coram negare mihi non vult, quod ego nec rogaturus eram nec, si impetrassem, crediturus. nos tamen aliquid excogitabimus.