Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi057.perseus-lat1, Book 10, Letter 14
Cicero, Letters to Atticus 10.14.3
Not analysed yet
sed redeo ad Servium. distulimus omnino sermonem in posterum, sed tardus ad exeundum multo se in suo lectulo malle, quicquid foret. odiosus scrupulus de fili militia Brundisina. unum illud firmissime adseverabat, si damnati restituerentur, in exsilium se iturum. nos autem ad haec et id ipsum certo fore et quae iam fierent non esse leviora, multaque conligebamus. verum ea non animum eius augebant sed timorem, ut iam celandus magis de nostro consilio quam ad id adhibendus videretur. qua re in hoc non multum est. nos a te admoniti de Caelio cogitabimus.