Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi057.perseus-lat1, Book 10, Letter 18
Cicero, Letters to Atticus 10.18.1
Not analysed yet
Tullia mea peperit xiiii K. Iun. puerum ἑπταμηνιαῖον. quod εὐτόκησεν gaudeo; quod quidem est natum perimbecillum est. me mirificae tranquillitates adhuc tenuerunt atque maiori impedimento fuerunt quam custodiae quibus adservor. nam illa Hortensiana omnia †fuere infantia ita fiet† homo nequissimus a Salvio liberto depravatus est. itaque posthac non scribam ad te quid facturus sim sed quid fecerim; omnes enim Κωρυκαῖοι videntur subauscultare quae loquor.