Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi057.perseus-lat1, Book 11, Letter 1
Cicero, Letters to Atticus 11.1.1
Not analysed yet
accepi a te signatum libellum quem Anteros attulerat; ex quo nihil scire potui de nostris domesticis rebus. de quibus acerbissime adflictor quod qui eas dispensavit neque adest istic neque ubi terrarum sit scio. omnem autem spem habeo existimationis privatarumque rerum in tua erga me mihi perspectissima benevolentia. quam si his temporibus miseris et extremis praestiteris, haec pericula quae mihi communia sunt cum ceteris fortius feram; idque ut facias te obtestor atque obsecro.