# Letters to Atticus 11.11.1

Cicero, Letters to Atticus, urn:cts:latinLit:phi0474.phi057.perseus-lat1, Book 11, Letter 11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/letters-to-atticus/11.11.1

confectus iam cruciatu maximorum dolorum ne si sit quidem quod ad te debeam scribere facile id exsequi possim, hoc minus, quod res nulla est quae scribenda sit cum praesertim ne spes quidem ulla ostendatur fore melius. ita iam ne tuas quidem litteras exspecto, quamquam semper aliud adferunt quod velim. qua re tu quidem scribito, cum erit quoi des. ego tuis proximis, quas tamen iam pridem accepi, nihil habeo quod rescribam; longo enim intervallo video immutata esse omnia; illa esse firma quae debeant, nos stultitiae nostrae gravissimas poenas pendere.

---

Cicero, Letters to Atticus, ed. Louis Claude Purser. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi057/phi0474.phi057.perseus-lat1.xml.
