# Letters to Atticus 11.12.1

Cicero, Letters to Atticus, urn:cts:latinLit:phi0474.phi057.perseus-lat1, Book 11, Letter 12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/letters-to-atticus/11.12.1

Cephalio mihi a te litteras reddidit a. d. VIII Id. Mart. vespere. eo autem die mane tabellarios miseram; quibus ad te dederam litteras. tuis tamen lectis litteris putavi iam aliquid rescribendum esse ea re maxime quod ostendis te pendere animi quamnam rationem sim Caesari adlaturus profectionis meae tum cum ex Italia discesserim. nihil opus est mihi nova ratione. saepe enim ad eum scripsi multisque mandavi me non potuisse, quom cupissem, sermones hominum sustinere, multaque in eam sententiam. nihil enim erat quod minus eum vellem existimare quam me tanta de re non meo consilio usum esse. posteaque quom mihi litterae a Balbo Cornelio minore missae essent illum existimare Quintum fratrem lituum meae profectionis fuisse (ita enim scripsit), qui nondum cognossem quae de me Quintus scripsisset ad multos, etsi multa praesens in praesentem acerbe dixerat et fecerat, tamen nihilo minus his verbis ad Caesarem scripsi:

---

Cicero, Letters to Atticus, ed. Louis Claude Purser. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi057/phi0474.phi057.perseus-lat1.xml.
