# Letters to Atticus 11.14.1

Cicero, Letters to Atticus, urn:cts:latinLit:phi0474.phi057.perseus-lat1, Book 11, Letter 14. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/letters-to-atticus/11.14.1

non me offendit veritas litterarum tuarum quod me cum communibus tum praecipuis malis oppressum ne incipis quidem, ut solebas, consolari faterisque id fieri iam non posse. nec enim ea sunt quae erant antea cum, ut nihil aliud, comites me et socios habere putabam. omnes enim Achaici deprecatores itemque in Asia quibus non erat ignotum, etiam quibus erat, in Africam dicuntur navigaturi. ita praeter Laelium neminem habeo culpae socium; qui tamen hoc meliore in causa est quod iam est receptus.

---

Cicero, Letters to Atticus, ed. Louis Claude Purser. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi057/phi0474.phi057.perseus-lat1.xml.
