Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi057.perseus-lat1, Book 11, Letter 14
Cicero, Letters to Atticus 11.14.3
Not analysed yet
Quintus pergit, ut ad me et Pansa scripsit et Hirtius, isque item Africam petere cum ceteris dicitur. ad Minucium Tarentum scribam et tuas litteras mittam; ad te scribam num quid egerim. HS x_x_x_ potuisse mirarer, nisi multa de Fufidianis praediis. †et advideo tamen exspecto†; quem videre, si ullo modo potest (poscit enim res), pervelim. iam extremum concluditur; †ibi facile est, quod quale sit hic gravius existimare†. vale.