Latin · ~2 min
11.17A.1 to 11.17A.2
Cicero, Letters to Atticus 11.17A.1-2
Not analysed yet
ego cum Sallustio Ciceronem ad Caesarem mittere cogitabam; Tulliam autem non videbam esse causam cur diutius mecum tanto in communi maerore retinerem. itaque matri eam, cum primum per ipsam liceret, eram remissurus. Paeto, †que ad modum consolandis scripsisti†, putato ea me scripsisse quae tu ipse intellegis responderi potuisse. quod Oppium tecum scribis locutum, non abhorret a mea suspicione eius oratio. sed non dubito quin istis persuaderi nullo modo possit ea quae faciant mihi probari posse, quoquo modo loquar. ego tamen utar moderatione qua potero; quamquam quid mea intersit ut eorum odium subeam non intellego.