Latin
urn:cts:latinLit:phi0474.phi057.perseus-lat1, Book 11, Letter 24
Cicero, Letters to Atticus 11.24.1
Not analysed yet
quae dudum ad me et quae etiam †ad me visat† Tulliam de me scripsisti, ea sentio esse vera. eo sum miserior, etsi nihil videbatur addi posse, quod mihi non modo irasci gravissima iniuria accepta sed ne dolere quidem impune licet. qua re istuc feramus. quod cum tulerimus, tamen eadem erunt perpetienda quae tu ne accidant ut caveamus mones. ea enim est a nobis contracta culpa ut omni statu omnique populo exitum habitura videatur.