Latin · ~3 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi057.perseus-lat1, Book 11, Letter 24
Cicero, Letters to Atticus 11.24.4
Not analysed yet
Philotimus non modo nullus venit sed ne per litteras quidem aut per nuntium certiorem facit me quid egerit. Epheso qui veniunt ibi se eum de suis controversiis in ius adeuntem vidisse nuntiant; quae quidem (ita enim veri simile est) in adventum Caesaris fortasse reiciuntur. ita aut nihil puto eum habere quod putet ad me celerius perferendum aut adeo me in malis esse despectum ut, etiam si quid habet, id nisi omnibus suis negotiis confectis ad me referre non curet. ex quo magnum equidem capio dolorem sed non tantum quantum videor debere. nihil enim mea minus interesse puto quam quid illinc adferatur. id quam ob rem te intellegere certo scio.