Latin
11.5.3 to 11.5.4
Cicero, Letters to Atticus 11.5.3-4
Not analysed yet
ego propter incredibilem et animi et corporis molestiam conficere pluris litteras non potui; iis tantum rescripsi a quibus acceperam. tu velim et Basilo et quibus praeterea videbitur, etiam Servilio conscribas, ut tibi videbitur, meo nomine. quod tanto intervallo nihil omnino ad vos scripsi, his litteris profecto intellegis rem mihi desse de qua scribam, non voluntatem. quod de Vatinio quaeris, neque illius neque cuiusquam mihi praeterea officium desset, si reperire possent qua in re me iuvarent. Quintus aversissimo a me animo Patris fuit. eodem Corcyra filius venit. inde profectos eos una cum ceteris arbitror.