Latin
11.6.4 to 11.6.5
Cicero, Letters to Atticus 11.6.4-5
Not analysed yet
Tulliae meae morbus et imbecillitas corporis me exanimat. quam tibi intellego magnae curae esse, quod est mihi gratissimum. de Pompei exitu mihi dubium numquam fuit. tanta enim desperatio rerum eius omnium regum et populorum animos occuparat ut quocumque venisset hoc putarem futurum. non possum eius casum non dolere; hominem enim integrum et castum et gravem cognovi.