# Letters to Atticus 12.1.2

Cicero, Letters to Atticus, urn:cts:latinLit:phi0474.phi057.perseus-lat1, Book 12, Letter 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/letters-to-atticus/12.1.2

cum complicarem hanc epistulam, noctuabundus ad me venit cum epistula tua tabellarius; qua lecta de Atticae febricula scilicet valde dolui. reliqua quae exspectabam ex tuis litteris cognovi omnia; sed quod scribis igniculum matutinum γεροντικόν, γεροντικώτερον est memoriola vacillare. ego enim iiii Kal. Axio dederam, tibi iii, Quinto quo die venissem, id est v Kal. Hoc igitur habebis, novi nihil. quid ergo opus erat epistula? quid, cum coram sumus et garrimus quicquid in buccam? est profecto quiddam λέσχη, quae habet, etiam si nihil subest, conlocutione ipsa suavitatem.

---

Cicero, Letters to Atticus, ed. Louis Claude Purser. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi057/phi0474.phi057.perseus-lat1.xml.
