Latin · ~1 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi057.perseus-lat1, Book 12, Letter 25
Cicero, Letters to Atticus 12.25.2
Not analysed yet
Drusianis vero hortis multo antepono neque sunt umquam comparati. mihi crede, una me causa movet in qua scio me τετυφῶσθαι. sed, ut facis, obsequere huic errori meo. nam quod scribis ἐγγήραμα, actum iam de isto est; alia magis quaero.