Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi057.perseus-lat1, Book 12, Letter 27
Cicero, Letters to Atticus 12.27.2
Not analysed yet
de Cicerone ut scribis ita faciam; ipsi permittam de tempore. nummorum quantum opus erit ut permutetur tu videbis. ex Aledio quod scribas si quid inveneris scribes. et ego ex tuis animadverto litteris et profecto tu ex meis nihil habere nos quod scribamus: eadem cotidie quae iam iamque ipsa contrita sunt. tamen facere non possum quin cotidie ad te mittam ut tuas accipiam.