Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi057.perseus-lat1, Book 12, Letter 5
Cicero, Letters to Atticus 12.5.1
Not analysed yet
Quintus pater quartum vel potius millesimum nihil sapit qui laetetur Luperco filio et Statio ut cernat duplici dedecore cumulatam domum. addo etiam Philotimum tertium. o stultitiam, nisi mea maior esset, singularem! quod autem os in hanc rem ἔρανον a te! fac non ad διψῶσαν κρήνην sed ad Πειρήνην eum venisse, ἄμπνευμα σεμνὸν Ἀλφειοῦ in te κρήνῃ, ut scribis, haurire in tantis suis praesertim angustiis, ποῖ ταῦτα ἄρα