Latin
urn:cts:latinLit:phi0474.phi057.perseus-lat1, Book 12, Letter 6
Cicero, Letters to Atticus 12.6.4
Not analysed yet
Caesar autem mihi inridere visus est quaeso illud tuum, quod erat et εὐπινὲσ et urbanum. ita porro te sine cura esse iussit ut mihi quidem dubitationem omnem tolleret. Atticam doleo tam diu; sed quoniam iam sine horrore est, spero esse ut volumus.