Latin
urn:cts:latinLit:phi0474.phi057.perseus-lat1, Book 13, Letter 1
Cicero, Letters to Atticus 13.1.2
Not analysed yet
qua re aut ista proficient aut aliud agamus. de pecunia vero video a te omnem diligentiam adhiberi vel potius iam adhibitam esse. quod si efficis, a te hortos habebo. nec vero ullum genus possessionis est quod malim, maxime scilicet ob eam causam quae suscepta est; cuius festinationem mihi tollis, quoniam de aestate polliceris vel potius recipis. deinde etiam ad καταβίωσιν maestitiamque minuendam nihil mihi reperiri potest aptius; cuius rei cupiditas impellit me interdum ut te hortari velim. sed me ipse revoco; non enim dubito quin, quod me valde velle putes, in eo tu me ipsum cupiditate vincas. itaque istuc iam pro facto habeo.