# Letters to Atticus 13.1.3

Cicero, Letters to Atticus, urn:cts:latinLit:phi0474.phi057.perseus-lat1, Book 13, Letter 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/letters-to-atticus/13.1.3

exspecto quid istis placeat de epistula ad Caesarem. Nicias te, ut debet, amat vehementerque tua sui memoria delectatur. ego vero Peducaeum nostrum vehementer diligo; nam et quanti patrem feci, †totum in hunc† ipsum per se aeque amo atque illum amavi, te vero plurimum qui hoc ab utroque nostrum fieri velis. si hortos inspexeris et si de epistula certiorem me feceris, dederis mihi quod ad te scribam; si minus, scribam tamen aliquid. numquam enim deerit.

---

Cicero, Letters to Atticus, ed. Louis Claude Purser. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi057/phi0474.phi057.perseus-lat1.xml.
