Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi057.perseus-lat1, Book 13, Letter 5
Cicero, Letters to Atticus 13.5
Not analysed yet
Sp. Mummium putaram in decem legatis fuisse sed videlicet (etenim εὔλογον) fratri fuisse. fuit enim ad Corinthum. misi tibi Torquatum. conloquere tu quidem cum Silio, ut scribis, et urge. illam diem negabat esse mense Maio, istam non negabat. sed tu ut omnia istuc quoque ages diligenter. de Crispo et Mustela scilicet quom quid egeris. quoniam ad Bruti adventum fore te nobiscum polliceris, satis est, praesertim cum hi tibi dies in magno nostro negotio consumantur.