Latin
urn:cts:latinLit:phi0474.phi057.perseus-lat1, Book 2, Letter 12
Cicero, Letters to Atticus 2.12.1
Not analysed yet
negent illi Publium plebeium factum esse? hoc vero regnum est et ferri nullo pacto potest. emittat ad me Publius qui obsignent; iurabo Gnaeum nostrum, conlegam Balbi, Anti mihi narrasse se in auspicio fuisse. o suavis epistulas tuas uno tempore mihi datas duas! quibus εὐαγγέλια quae reddam nescio; deberi quidem plane fateor. sed vide συγκύρημα.