Latin · ~1 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi057.perseus-lat1, Book 2, Letter 17
Cicero, Letters to Atticus 2.17.3
Not analysed yet
tu tamen videris mihi Romae fore ad nostrum adventum, quod sane facile patiar si tuo commodo fieri possit; sin ut scribis ita venies, velim ex Theophane expiscere quonam in me animo sit Arabarches. quaeres scilicet κατὰ τὸ κηδεμονικὸν et ad me ab eo quasi ὑποθήκασ adferes quem ad modum me geram. aliquid ex eius sermone poterimus περὶ τῶν suspicari.