# Letters to Atticus 3.14.1

Cicero, Letters to Atticus, urn:cts:latinLit:phi0474.phi057.perseus-lat1, Book 3, Letter 14. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/letters-to-atticus/3.14.1

ex tuis litteris plenus sum exspectatione de Pompeio quidnam de nobis velit aut ostendat. comitia enim credo esse habita; quibus absolutis scribis illi placuisse agi de nobis. si tibi stultus esse videor qui sperem, facio tuo iussu, etsi scio te me iis epistulis potius et meas spes solitum esse remorari. nunc velim mihi plane perscribas quid videas. scio nos nostris multis peccatis in hanc aerumnam incidisse. ea si qui casus aliqua ex parte correxerit, minus moleste feremus nos vixisse et adhuc vivere.

---

Cicero, Letters to Atticus, ed. Louis Claude Purser. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi057/phi0474.phi057.perseus-lat1.xml.
