Latin · ~1 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi057.perseus-lat1, Book 3, Letter 18
Cicero, Letters to Atticus 3.18.1
Not analysed yet
exspectationem nobis non parvam attuleras cum scripseras Varronem tibi pro amicitia confirmasse causam nostram Pompeium certe suscepturum et, simul a Caesare ei litterae quas exspectaret remissae essent, actorem etiam daturum. utrum id nihil fuit, an adversatae sunt Caesaris litterae, an est aliquid in spe? etiam illud scripseras eundem secundum comitia dixisse.