Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi057.perseus-lat1, Book 4, Letter 14
Cicero, Letters to Atticus 4.14.2
Not analysed yet
tu velim si quid forte novi habes, maxime a Quinto fratre, deinde a C. Caesare, et si quid forte de comitiis, de re publica (soles enim tu haec festive odorari), scribas ad me; si nihil habebis, tamen scribas aliquid. numquam enim mihi tua epistula aut intempestiva aut loquax visa est. maxime autem rogo rebus tuis totoque itinere ex sententia confecto nos quam primum revisas. Dionysium iube salvere. cura ut valeas.