Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi057.perseus-lat1, Book 4, Letter 15
Cicero, Letters to Atticus 4.15.6
Not analysed yet
redii Romam Fontei causa a. d. vii Idus Quint. veni in spectaculum primum magno et aequabili plausu. sed hoc ne curaris; ego ineptus qui scripserim. deinde Antiphonti operam. is erat ante manu missus quam productus. ne diutius pendeas, palmam tulit; sed nihil tam pusillum, nihil tam sine voce, nihil tam …verum haec tu tecum habeto. in Andromacha tamen maior fuit quam Astyanax, in ceteris parem habuit neminem. quaeris nunc de Arbuscula; valde placuit. ludi magnifici et grati; venatio in aliud tempus dilata.