Latin
urn:cts:latinLit:phi0474.phi057.perseus-lat1, Book 4, Letter 17
Cicero, Letters to Atticus 4.17.1
Not analysed yet
puto te existimare me nunc oblitum consuetudinis et instituti mei rarius ad te scribere quam solebam; sed quoniam loca et itinera tua nihil habere certi video, neque in Epirum neque Athenas neque in Asiam cuiquam nisi ad te ipsum proficiscenti dedi litteras. neque enim eae sunt epistulae nostrae quae si perlatae non sint nihil ea res nos offensura sit; quae tantum habent mysteriorum ut eas ne librariis quidem fere committamus, †lepidum quo excidat†.