Latin
urn:cts:latinLit:phi0474.phi057.perseus-lat1, Book 4, Letter 17
Cicero, Letters to Atticus 4.17.6
Not analysed yet
cognosce cetera. ex fratris litteris incredibilia de Caesaris in me amore cognovi, eaque sunt ipsius Caesaris uberrimis litteris confirmata. Britannici belli exitus exspectatur; constat enim aditus insulae esse muratos mirificis molibus. etiam illud iam cognitum est neque argenti scripulum esse ullum in illa insula neque ullam spem praedae nisi ex mancipiis; ex quibus nullos puto te litteris aut musicis eruditos exspectare.