Latin
urn:cts:latinLit:phi0474.phi057.perseus-lat1, Book 4, Letter 18
Cicero, Letters to Atticus 4.18.3
Not analysed yet
sed accipe alia. res fluit ad interregnum, et est non nullus odor dictaturae, sermo quidem multus; qui etiam Gabinium apud timidos iudices adiuvit. candidati consulares omnes rei ambitus. accedit etiam Gabinius; quem P. Sulla non dubitans quin foris esset postularat contra dicente et nihil obtinente Torquato. sed omnes absolventur nec posthac quisquam damnabitur nisi qui hominem occiderit. hoc tamen agitur severius, itaque iudicia calent. M. Fulvius Nobilior condemnatus est; multi alii urbani ne respondent quidem.