# Letters to Atticus 4.8A.2

Cicero, Letters to Atticus, urn:cts:latinLit:phi0474.phi057.perseus-lat1, Book 4, Letter 8A. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/letters-to-atticus/4.8A.2

de Trebonio prorsus tibi adsentior. de Domitio σύκῳ, μὰ τὴν Δήμητρα, σῦκον οὐδὲ ἓν οὕτωσ ὅμοιον γέγονεν quam est ista περίστασισ nostrae vel quod ab isdem vel quod praeter opinionem, vel quod viri boni nusquam; unum dissimile, quod huic merito. nam de ipso casu nescio an illud melius. quid enim hoc miserius quam eum qui tot annos quot habet designatus consul fuerit fieri consulem non posse, praesertim cum aut solus aut certe non plus quam cum altero petat? si vero id est, quod nescio an sit, ut non minus longas iam in codicillorum fastis futurorum consulum paginulas habeat quam factorum, quid illo miserius nisi res publica in qua ne speratur quidem melius quicquam?

---

Cicero, Letters to Atticus, ed. Louis Claude Purser. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi057/phi0474.phi057.perseus-lat1.xml.
