Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi057.perseus-lat1, Book 5, Letter 10
Cicero, Letters to Atticus 5.10.3
Not analysed yet
reliqua sunt eius modi ut meum consilium saepe reprehendam quod non aliqua ratione ex hoc negotio emerserim. o rem minime aptam meis moribus! o illud verum ἔρδοι τισ! dices quid adhuc? nondum enim in negotio versaris? sane scio et puto molestiora restare. etsi haec ipsa fero equidem fronte, ut puto, et vultu bellissime sed angor intimis sensibus; ita multa vel iracunde vel insolenter vel in omni genere stulte insulse adroganter et dicuntur et tacentur cotidie; quae non quo te celem non perscribo sed quia δυσεξείλητα sunt. itaque admirabere meam βαθύτητα cum salvi redierimus; tanta mihi μελέτη huius virtutis datur.