Latin
urn:cts:latinLit:phi0474.phi057.perseus-lat1, Book 5, Letter 10
Cicero, Letters to Atticus 5.10.5
Not analysed yet
quid est praeterea? nihil sane nisi illud. valde me Athenae delectarunt urbe dumtaxat et urbis ornamento et hominum amore in te et in nos quadam benevolentia; †sed multum ea philosophia sursum deorsum†, si quidem est in Aristo, apud quem eram. nam Xenonem tuum vel nostrum potius Quinto concesseram, et tamen propter vicinitatem totos dies simul eramus. tu velim cum primum poteris tua consilia ad me scribas, ut sciam quid agas, ubi quoque tempore, maxime quando Romae futurus sis.