Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi057.perseus-lat1, Book 5, Letter 11
Cicero, Letters to Atticus 5.11.5
Not analysed yet
nos adhuc iter per Graeciam summa cum admiratione fecimus, nec me hercule habeo quod adhuc quem accusem meorum. videntur mihi nosse nostram causam et condicionem profectionis suae; plane serviunt existimationi meae. quod superest, si verum illud est οἵαπερ ἡ, certe permanebunt. nihil enim a me fieri ita videbunt ut sibi sit delinquendi locus. sin id parum profuerit, fiet aliquid a nobis severius. nam adhuc lenitate dulces sumus et, ut spero, proficimus aliquantum. sed ego hanc, ut Siculi dicunt, ἀνεξίαν in unum annum meditatus sum. proinde pugna ne, si quid prorogatum sit, turpis inveniar.