Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi057.perseus-lat1, Book 5, Letter 12
Cicero, Letters to Atticus 5.12.3
Not analysed yet
nostra autem negotia, quoniam Romae commoraris, amabo te, explica. cui rei fugerat me rescribere, de strue laterum, plane rogo, de aqua, si quid poterit fieri, eo sis animo quo soles esse; quam ego cum mea sponte tum tuis sermonibus aestimo plurimi. ergo tu id conficies. praeterea si quid Philippus rogabit quod in tua re faceres, id velim facias. plura scribam ad te cum constitero. nunc eram plane in medio mari.