Latin
urn:cts:latinLit:phi0474.phi057.perseus-lat1, Book 5, Letter 13
Cicero, Letters to Atticus 5.13.2
Not analysed yet
tua negotiola Ephesi curae mihi fuerunt, Thermoque, tametsi ante adventum meum liberalissime erat pollicitus tuis omnibus, tamen Philogenem et Seium tradidi, Apollonidensem Xenonem commendavi. omnino omnia se facturum recepit. ego praeterea rationem Philogeni permutationis eius quam tecum feci edidi. ergo haec quoque hactenus.